1518: Oration Tranqvilli Parthenii Andronici Dalmatae Contra Thurcas ad Germanos Habita

 Oration Tranqvilli Parthenii Andronici Dalmatae

Contra Thurcas ad Germanos Habita

by  Tranqvilli Parthenii Andronici aka Fran Trankvil Andries

Given to the Reichstag of Augsburg in 1518 - >>> Source


Quamquam scio multum acerbitatis ad meum dolorem accessurum esse fortissimi Germani, si ingentem immanissimorum Thurcarum potentiam referre voluero, partim quod meum recens atque gravissimum vulnus mihi ipsi refricare necessum est, partim etiam magnitudine imminentis calamitatis, ne dicam excidii reipublicae Christianae, nisi deus optimus maximus tantam ruinam avertat, repellat, exterminet, tamen neque propriis periculis, ac diuturna malorum serie, neque communibus incommodis, in quibus maxima pars diu versati sumus, ac (ut video) longe diutius versabimur, deterrebor: quin ea, quae ad omnium utilitatem spectare videbuntur, forti ac intrepido animo exprimam, quotidianis nostrae miserrimae conditionis fluctuationibus, earumque causis subinde assignatis.  Quae non tam longinquitate locorum esse ignota Germanis puto, quam quod ea hominum natura est, ut blandiente aliquantum fortuna nec praeteritorum recordentur malorum, nec futura prospiciant: quae res in alienis detrimentis multo manifestius apparet.  Caeterum deberetis considerare nos omnes in eadem esse naui, iisdem procellis agi, eandem fortunam subituros esse.  Non solum enim in Graecos, Epirotas, Illyrios, Pannoniosque, quorum maior pars ac melior crebris Thurcarum incursionibus iam deuastata est, tanta belli moles comparatur, ut in iis ipsis dumtaxat terminis ferinus immanissimae gentis furor efferueat.  Longe autem aliena est mens saevissimi hostis: siquidem nihil aliud dies noctesque cogitantem conperimus, quam quomodo omnia, quaecunque sub catholica fide continentur, euerteret, perderet, ad interitum deduceret.  Quod si quispiam et initia rerum, et progressus diligenter animaduertere velit, facile iis omnibus assentietur: quippe ostendam neque validiorem populum unquam ab orbe condito in Europa coaluisse, neque uniuerso Christianorum nomini infensiorem perniciosioremque fuisse, neque rempublicam Christianam tantopere labefactatam in maioribus instantis ruinae discriminibus extitisse.  

Namque ut ipsa Thurcarum primordia paulo altius repetam: praeter Herodoti ac Diodori sententiam (de Mosis autem relatione alia est consideratio) constat Scytharum gentes antiquissimas ac semper populosissimas fuisse, quippe nec aquarum inundatione, sicut caeteri, submergi potuerunt, quum eminentiorem partem terrae, quasi quandam arcem teneant, ut omnia inde orta flumina in meridiem decurrant.  Neque ea regio aestatis incommoda subire potest, unde et corpora citius collaberentur, et ex infecto ab aestuantibus vaporibus aere innumeris morbis obnoxia forent: siquidem et remotissima est ab aequinoctiali circulo septentrionem versus, et continuis flatibus Aquilonis expurgatur, ut nec ibi graves nebulae condensentur, nec fulmina vibrentur, nec tonitrua exaudiantur.  Atqui non argumentis solum, sed aliquot exemplis quoque comprobatum est Scythas praeter alias nationes hominibus abundare, ac esse fortissimos bellatores.  Non eo quidem inficias, quod olim penes Gallos, Cymbros, Teuthones summa belli gloria extiterit, ut caeteris gentibus maxime fuerint formidabiles: sed infoelicibus postmodum succaessibus omnem famam denigraverunt: testis est Italia, quae saepius gallico sanguine maduit, ut Romani plures de gallis triumphos, quam de toto terrarum orbe duxerint: testes sunt Delphii ubi unica tempestate gallorum exercitus Brenno duce concidit: testis est Asia, in qua Tolostobogi, Trocini, Tectosagi (quamuis diu toti Asiae cis Taurum montem imperaverint) a Gn. Manlio caesi atque subacti sunt.  Cimbros, Teuthonesque terribili marte ululantes C. Marius Arpinas cum eorum coniugibus ac liberis delevit.  At certe bellica virtus ut in ipsis initiis necessaria est, sine qua nihil expugnari potest, ita omnis eius laus constanti ac infracta pertinacia neque laboribus, neque luxui succumbendo consumatur: unde non immerito creditum est, regna iisdem artibus teneri, quibus parta fuerint.  In qua re Scythas gentem famis ac laboris invictam excelluisse nemo negabit: qui domi forisque egregia semper opera gesserunt.  Quis enim unquam Scytharum fines sine magna infamia praeter Alexandrum magnum ingressus est?  At Zopirionem cum viginti.  M. Macedonum, Cyrum cum ducentis millibus persarum ceciderunt: Darium eiusdem gentis regem in foedissimam fugam compulerunt.  Eductis vero in exteros armis quum trium maximorum regnorum in Asia conditores extitissent, Parthi, quorum duodeviginti regna fuisse produntur, ad tantam magnitudinem peruenerant, ut multos per annos toti ferme Asiae imper erint: Romanosque in id tempus florentissimum ac potentissimum populum, recentibus quoque victoriis Aphricae, Numidiae, Hispaniarum, Galliarum, Britaniae, ac omnium nationum intra Rhenum Danubium et mare Lybicum existentium, subacta quoque Syria, ac duabus Armeniis in potestatem redactis exultantem duobus praeliis Crasso ac M.  Antonio ducibus graviter afflixerunt.  Quid commemorem bellicam fortitudinem Bactrianorum, qui a Scythis originem traxerunt?  Foeminas enimvero Scytharum ad summum gloriae fastigium unica bellandi scientia peruenisse liquer.  Taceo de Iaxamatis, aliisque intra suos fines pari viris animo proeliantibus: Amazones patrios limites egressae armis non modo sedes acquisiuere, sed bellicosissimas gentes sibi tamdiu parere coegerunt, donec Hercules Jovis filius Eurysthei iussu profligatis Amazonibus Hyppolitem reginam non abduxerit, atque Panthesilea demum bello troiano ab Achille non sit interfecta: tametsi comperio relatum in monumentis Amazonas usque in tempora Alexandri Macedonis floruisse.  Haud leviores tumultus fere ab aedem septentrionis plaga ruentium instar turbinum Europam laceravere: inde Huni, Gotti, Vandali, Ostrogoti, Visigoti Thraciam Macedoniam, Graeciam, Epirum, Illyridem, Germaniam, Gallias, Hispanias, Italiam, ipsam quoque Romam caput orbis, dominam terrarum, triumphatricem gentium sub ipso Christianorum principum conspectu deformaverunt.  Sic paulo post ex rigenti perpetuis nivibus angulo Sclavini veluti nimbo effusi a nemine repelli potuerunt, quin transgresso Danubio omnia ad mare Adriaticum deuastarent.  Itaque quum in Hispania consedissent Vandali,Sclavinorum pars Saxonum terras non procul a Viado flumine occupavit: Pars Gepidis, Silesiis, Macromanis, ac Bemis expulsis ad Noricos Boiosque ultra fluvium Albim se extendit.  Reliqui utrasque Misias ac omnem tractum post Emum, Rhodopem, Orbalum usque in Hellespontum, ac Pindum, et Cetios montes sua gente suoque nomine impleuerunt.  A postremis Scytharum Hungaris Pannonia inferior intra Carpatum montem, Danubium, Dravum, et Savum flumina fugatis indigenis possessa est.  Quibus gentibus dei benignitate in Catholicam fidem receptis tranquilla fuerant superiora tempora.  

Ecce iisdem ab oris longe atrocior tempestas proterens euertensque omnia funditus, ne nostris quidem visceribus parcit.  Cuius levissima primordia in magnam vim se attollentia consideranti multum profecto admirationis, plurimum timoris afferunt.  Non enim Thurcae quadrato agmine, non instructo exercitu, non militaribus copiis, non iis demum viribus, ut aperto marte congredi auderent ex Sarmatia Asiatica testimonio insignium scriptorum defluxerunt, sed vilis ac parua perditorum hominum manus quasi quodam conspirantium more, nec quidem animo subigendi provincias ex patriis siluis, quas aedium loco habent, excessit: Verum, ut latrocinando praedam et maxime pecoris, quo summe delectantur abigeret, saltus, rupes, pylas, et claustra montium occupavit.  Inde Othomanis ducibus, quorum soboles usque in hanc diem apud Thurcas imperium haereditario iure obtinet, populabundi clam inopinateque in proximos quosque excurrentes coeperunt sibi nomen et vires apud finitimos vendicare.  Proinde, ut est magna pars hominum alieni appetens, ac novorum motuum avida, undique ad deos quisque flagitiosissimus confluere: iis se in partem praedae adiungere.  Itaque crescentibus in dies viribus atque animis, obliti domesticarum silvarum, quas perpetua frigora et nives infestant: ad haec molli caelo frugum, vini, carnisque dulcedine, ac rerum omnium copia ad illecebras et blandimenta corporis alliciente, quibus potissimum Asia abundat, et quorum Barbari sunt avidissimi, quum neque ullos deos, neque animorum immortalitatem credant, decreuerunt obsecundantem fortunam sequi, ac se omnibus periculis opponere, donec aut omnes fortiter pugnando gloriose interirent, aut insigni victoria potirentur.  Primum igitur atque alterum experti secundum proelium in eam spem elati sunt, ut dicerent, neminem sibi obsistere posse, quominus totam Asiam subiugarent.  Nec sua decepti opinione, brevi spacio temporis aliis ferociae barbarorum metu caedentibus: aliis, qui se pro patria opibus, ac libertate opposuerant crudeliter trucidatis, Colchos, Cappadociam, Paphlagoniam, Gallaciam, Asiam, Phrygiam, Meoniam, Lydiam, Ioniam Cariam, Lyciam, Pamphiliam, Ciliciam, Armeniam, ac omnes oras, omniaque littota sinistri lateris ab ostio Tanais, ac Cimerio Bosphoro usque ad Amanum montem et Eufratem fluvium partim vi, partim dolo subaegerunt.  Sic rebus ad orientem succaedentibus non cogitantes sordida sui incrementi initia, neque contenti tanta terrarum vrbiumque accaessione, sed more inexplebilis humani ingenii maiora in dies appetentes in Europam per Hellespontum angusto intersecante freto facile traiiciunt: ac velut fulmine e coelo demisso passim volitantes omnem oram Thraciae incendiis, ferro, direptionibusque subiiciunt: quorum subito atque inopinato aduentu ita consternati sunt incolae, ut aliis latebras in siluis quaerentibus, aliis in iuga montium refugientibus, maxima pars se in vrbibus occluderet.  Itaque Barbari omissa praeda ad oppugnationem vrbium se accingunt: quibus partim in deditionem receptis, partim vi expugnatis, Capta demum Constantinopoli altera Roma uniuersae Thraciae iugum imposuerunt.  Deinde Thraciae fortunam sequuntur Peones, Triballi, Macedones, Thessalli, Magnesii, Achaei, Boetii, Opuntii, Graeci, Aetholi, Locri, ac tota Peloponnesus, excepta unica Venetorum civitate Neapoli.  Eadem procella distrinxit Epirum, Illyridem, Dalmatiam, Liburniam, Dardaniam, utrasque Misias ad Tauricam Chersonesum.  Idem Thurca superioribus duobus annis per Syriam, Anthiochiam, Mesopotamiam, Babiloniam, Judaeam Palestinam, Aegiptum usque ad Cinammiferam Arabiam et Persidem victorem exercitum circumtulit.  Quantum vero navali bello valeant testimonio sunt Lesbos, Samothracia, Euboaea, Salamis, Cyclades, omnesque in Aegaeo et Ionio mari praeter Cretam et Corcyram e manibus Christianorum ereptae insulae.  Novissime autem ingenti classe mare Siculum, Tyrrhenum, Ligusticum, Lybicum, Balcaricum infestis populationibus littora legendo, contortis in fretum Gaditanum iaculis foeliciter duce Camali transnavigaverunt.  Haec a Thurcis in Asia et Europa, nuperque immisso in Lybiam imperio terra marique per annos circiter quadringentos subacta sunt.  His supra triginta regnis viris, equis et armis abundantibus tantas vires, tantam potentiam, consecutus est ferocissimus populus, ut non modo aliquem principem non expaveat, sed omnes Christianos sibi non esse pares arbitratur.  Et quum incredibili flagret cupiditate dilatandi in diversas partes nomen et fines imperii: aestuans inexpiabili odio aduersus Christianos id maxime per sanguinem et viscera nostra tutum atque oportunum esse iampridem in animum induxit.  Cuius odii causas tametsi difficile est affirmare: tamen plaeraeque consentaneae rationes suapte se offerunt.  Occurrunt sane primo gravissima et cruenta bella quae ab Hungaris et Illyriis pro Triballis, Misis, atque Dardanis contra Thurcas gesta sunt: ut iis multo fuerit difficilius has obtinere provincias, quam expugnare: tot enim  utrinque desideratos, tot strages factas memoriae proditum est, ut qui vicit propius metum fuerit: numero tandem et hostium pertinacia victi succubuimus.  Et quamuis ulti ignominiam cumulatae sint: tamen fere omnibus, et praesertim barbaris a natura insitum est, ut iis quos aliquando metuerunt, semper infesti sint.  proelio superatis contenti fuere tributum imposuisse munito propriis praesidiis Monocastro in ostio Danubii.  De Tauricis populis nihil exigunt praeter vectigalia in Theodosia civitate, quam vi coeperunt; Persas destitere persequi sublato e vivis nepote, cuius caput saevissimus omnium Thurca, quos terra sustinet, appetebat.  Sive propterea nostris cervicibus tam graviter insultat, quo scilicet facilius orbe terrarum potiatur. 

 Nam inter omnes populos, exceptis Scythis, Europaei bellicosissimi reputantur, nullique latius imperium propagaverunt.  Persis quidem Graeciam occupare conantibus, magna clades maiusque dedecus illatum est.  At Macedones (ut modo Athenienses, Lacedaemoniosque praetereamus) uniuersae Asiae dominati sunt.  Romani Europam Aphricam, atque Asiam ad Caucasum montem tenuerunt.  Quorum victricibus armis Indi Seres, ac nonnulli Scytharum territi legatos ad Caesarem Augustum cum muneribus miserunt.  Idcirco Thurcae inter omnes provincias praecipue in Italiam transire anhelant: ad hoc eos inuitante rerum omnium copiosissima ac opulentissima praeda. 

 Sed quid opus est tot coniecturis veritatem indagare?  iam ad certissima nostrae ruinae argumenta descendamus.  Nostra scelera contra nos bellum comparaverunt nostra scelera.  Quaeso quid flagitiorum praetermisimus?  quibus vitiis non obtemperamus?  in quam infamiam non sumus devoluti?  O miseram temporum conditionem: O ruiturum saeculum: ubi est illa sanctitas, qua superioribus annis omnia laeta proueniebant?  Quod venenum se immiscuit inter Christianos?  a quibus furiis haec labes immissa est per luxum et libidinem pereundi perdendique omnia?  Unde haec orta est ambitio caput omnium malorum?  quae lues non solum in priuatos homines longius euagatur: sed eos quidem, quibus generis humani cura commissa est, in quorum manibus nostra salus continetur, ita infecit, ut divini humanique iuris obliti nostro sanguine nostris membris inter se digladientur, nostris vulneribus sua odia expleant.  Heu quanta juventutis strages infra triginta annos facta est: non connumeratis, enim caedibus inter Gallos, Britannos, Scotos: praetermissis principum Germaniae dissensionibus: in Italia profecto iuxta Varum, Mincium, Benacum, Athesim, Lirim, et nuper in agro Ravennate ac Mediolanensi supra trecenta millia hominum ceciderunt, quibus copiis usque ad Indos peruenire potuissemus.  Ne autem parum inter Ducces proeliatum esse videatur, saepius ad priuata arma concursum est: et, quod minus crederetur, rustici contra nobiles impetum fecerunt, alios trucidantes, aliis patria ac bonis interdicentes.  Quae res quum primo in Dalmatia sub Venetorum dominio impune succaederet, in idem scelus traxit Istros, Carnos.  Hungaros quoque ne episcopis quidem parcentes.  Solus autem Rex Hispaniae aduersus infideles prospere pugnando fidem Catholicam tutatus est: Poenos enim quos Saracenos appellant, diuturno bello contusos defatigatosque, atque a Baetica, quam occupaverant expulsos usque in Aphricam caedendo ac urbes eorum diripiendo persecutus est.  Cuius refrigerato calore, seque ad italicos tumultus conuerso iterum Poeni collectis animis oras Siciliae, Sardiniae, Corsicae, atque Italiae vehementer infestant: proximo quoque anno pene summum Pontificem feras venantem intercoepere.  

Proinde si quando ab intestinis bellis respiratur, irruunt socordia, ignavia, ac teterrimae voluptates explosis aut penitus obrutis virtutibus, tunc videbis regnare lenones, parasitos, choraulas  tibicines, citharedos, delatores, detractores, ac id genus hominum pessima execrandaque vicia disseminantium: probitati raro locus patet..  Quippe iam pridem eo scelerum deuentum est, adeo mores corrupti deprauatique sunt, ut neque laudanda facimus, neque laudari honestum putamus.  Idque magis dolendum, quod virum honesti ac liberi animi, sicubi conspiciunt, non aliter ac albam cornicem impetunt, deplummant discerpunt: quicquid enim principes oderunt aut amant, id necesse est et aliorum opinionem sequi.  Atque utinam in his terminis isti morbi consedissent, Latius sane penetrantes in capita quasi contagione quadam irrepserunt.  Itaque quum vulgo laboretur omni genere turpitudinis, foediora quidem vitia perniciosissimo exemplo sacerdotes invasere: qui?  Nempe ii, quos Saluator suos Christos appellat, Qui dii gentium vocantur, qui demum Apostolis succaesserunt, ut sanctitate vitae omnibus anteirent: quorum partim vestigiis inhaerendo, partim praeceptis obsequendo veram ac immortalem gloriam iam diu nobis praeparatam atque per Prophetas pollicitam caetera plaebs consequeretur.  At hi dumtaxat avariciae, gulae, inuidentiae inhiantes, blanditissimis ac detestandis illecebris abutuntur.  Quid ita?  ut pessundatis virtutibus nos secum in aethernos luctus adigant.  Quamobrem?  quoniam nec virtutibus praemia, nec flagitiis poenae desunt.  Multi frustra magnis titulis infularumque insignibus confidunt: sed omnia mors aequabit, gravioraque delicta, gravioribus suppliciis pianda erunt.  Num arbitramini parui criminis sanctuarium dei, sanctuarium inquam, quo sancti omnes esse deberemus, ab aliis tanquam haereditario iure occupari, a plaerisque nephandis sordibus pollui?  

Ad hunc scilicet exitum acerbissimae caedes Apostolorum ac sanctorum Martyrum euaserunt?  Qui si reviviscerent, sic dei ministros alloquerentur.  O ingratum genus ac impia propago quae rabies eo vos compulit, ut quod a nobis magnis laboribus, ieiuniis, plagis, sparso proprio sanguine, ac demum vita per exquisitos cruciatus extorta paratum est: id vos in delitiis defluendo, scortando, alea ludendo perdere decreueritis?  Nos per summam paupertatem ecclesias aedificavimus: vos in auleis, tapetis, conchilyatis stragulis, et argenteis lancibus Scurras, equos, et canes alendo consumitis ac eueritis.  A nobis iacta sunt in plaebem et firmata semina fidei et veritatis: ea per vestram nequitiam subruuntur ac opprimuntur.  At certe ubi maior peccandi modus inest, ibi minor licentia deberet esse.  Igitur miramini si morbi, fames, domestica externaque bella vos lacerent?  magis enimuero mirandum est, quod aut montibus non obruamini, aut vos undae non absorbeant, aut terra sub pedibus non subsidat.  Putatis solo nomine Christiano iram dei euadere?  scelera suppeditaverunt hanc gratiam.  Si.  noster deus nequitiam tum imbribus, tum igne ultus est: si Hebraeos electum sibi populum, apud quem Christus natus est, castigari uoluit?  si impotenti Pharaonis imperio diu pressit: si Hierosolymam caput Iudaeae poene solo per Romanos aequavit, atque Hebraeos transgressos fines iusticiae vagos per orbem afflixit, ac in hanc usque diem affligit: si tot amplissima regna florentissimasque Respublicas euertit: num parcet vestris flagitiis?  num contagionem istam impune vagari dimittet?  En Thurca flagellum dei distrinxit cruentum gladium, ut has extirpet iniquitates: eluentur sordes, et fiet unus pastor et unum ovile: Atque, quod minime putes, deus inimicos suos perdet manu inimicorum suorum.

Quare quid malorum passi fuerimus, et quanta Christianorum capitibus acerbitas immineat quaeso animaduertite.  Non dubito plaerisque rerum ignaris, et qui nullum bonum praeter voluptates nouere, has meas complorationes ludibrio fore.  Utinam essent vanae meae querellae: utinam extaret aliqua ratio minuendi hunc dolorem, quem ingentes calamitates peperere, quotidie novis accrescentibus.  Sed qui possum abtinere a lachrimis?  siquidem eo usque miseriarum atrocitate fortunae redactus sum, ut non solum inter armorum strepitus unico sensu aurium dolere satis fuerit: sed quod omnium miserrimum est, communium particeps malorum gravissimis calamitatibus interfui, lamentabiles Christianorum strages his oculis vidi, et infoelix miserrimae ruinae spectator extiti.  Quis porro est tam ferreo pectore, quem tantum fecit alienum ab humanitate crudelitas, ut hanc acerbissimam fidelis populi iacturam siccis genis audire possit?  In aliqua enim experte hostilis metus civitate aut exorto paruo tumultu aut nunciatis grassatorum irruptionibus, quanta homines inuadit trepidatio ex eo satis apparet, quod extemplo clauduntur portae, obserantur aedes, paucis ad opem ferendam in forum progressis.  Quaeso nunc cogitate cum vestris animis abducta pecora, vastatos agros, villas incensas, euersa Christianorum ab immanissimis Thurcis oppida: qui non proeliantur ut provincias faciant, ut tributa civitatibus imponant, nempe solidum quaerunt imperium: alibi indigenis eiectis, alibi puberibus interfectis, alibi nec pueris, nec foemineo sexui parcentes, vrbes maxima rabie inuadunt, occupant, prosternunt.  Videres effusas per domos et templa flammas, ac ingenti fragore tecta corruere: hinc a complorantibus, illinc a saevientibus ex sublato clamore unum horribilem sonum effectum: nonnullis in extremo suorum complexu cohaerentibus, aliis ante aras ac ipsa dei puluinaria iugulatis: hic mater frustra retinere conata infantem: illic virgines in conspectu parentum constupratae.  Dii immortales quanta prophanorum sacrorumque direptio?  quantus efferentium praedas repetentiumque discursus?  Interea nihil audiri praeter gemitus eiulatusque, ac impios hostes aut gladium vibrantes, aut fores effringentes, aut aedes dirruentes.  Alia tunc forma civitatis saeviente igne ac profluentibus rivis sanguinis, ut ipsam quoque diceres lamentari suam suorumque ruinam.  Demum quanto cum horrore illa vox excipitur, quum iis, qui pauci ferrum atque incendium euaseint, unoquoque ante suum praedonem cathenato, proclamatur: Veteres migrate coloni: tunc primum capi vrbs videtur, tunc frustra dulcem patriam respicientibus novi ploratus excitantur.  Heu relinquenda est domus, non amplius adeunda templa, carendum suis, carendum amicis, nec vxor visura maritum, nec mater filium abiguntur in deplorandam captivitatem.  Ubi patria non uti religione, non quiescere, non loqui pro arbitrio datur: atque ut praeteream innumera mancipiorum apud Thurcas et gravissima incommoda, illud maxime facit inuisum omnem viuendi modum, quod iumentorum vicem subire cogantur, seipsos execrantes, quod semel pro libertate in natali solo fortissime non occubuerint: nunc eos quum quotidie moriantur, mori non posse.  Num ridebitis hanc stragem humani generis, fideique catholicae detrimenta? 

 Sed porro, ut est procax multorum natura in alienis malis, ridebitis.  Sic graeci Asiae, Illirii graecorum malis laetabantur, nunc nostrae vos clades oblectant.  At quidem non risit Carniola, non Stiria repagula domus Austriae: non risit Forum Iulium Venetiarum horreum, quum nullo repellente ferocissimus Thurca more fulminis omnia ferro flammaque protereret: potuistis audire miserorum gemitus, ac ululantium hostium terribilem clamorem: undique fumantia tecta cernebantur.  Ardet vicinia, ignis iam proxima quaeque populatur, qui postquam late diffusus est, difficile extinguitur.  Facilius enim est crescentibus viribus resistere, quam quum ipse omnia sua magnitudine, quo se inclinaverint, opprimant.  

Quippe non temere Caesarem dictatorem dicere solitum accaepimus, difficilius se principem civitatis a primo ordine in secundum, quam a secundo in novissimum detrudi.  Profecto haec eadem in Thurcis multo certiora apparent: Si quidem nec potentissimi reges eorum impetum sustinere potuerunt: nec ab illo fortissimo Matthia rege Hungariae, qui non Austriae solum, sed erat terror totius orbis, coerciti sunt, quin saepe proelio victores vitae opibusque Hungarorum insultarent: neque paulo ante Sophis rex Persarum coacto omni oriente ac populis Caspiis, armis aut vi sine dolo atque fame a Persidis penetralibus Thurcam istum repulisset, Thurcam inquam praecipuum ac memorabile saevitiae exemplum, utpote qui gravissimum cum patre bellum pro imperio gesserit, qui victum patrem purpura sceptroque spoliatum de Avito solio eiecerit, cui nunc ipse genitoris sanguine consperso innititur: qui paternae germanorum ac nepotum necis auctor nihil a crudelitate alienum facere instituerit, adeoque sanguini, caedibus, saevitiaeque indulget, ac in iram praeceps rapitur, ut illis asperrimis atque atrocissimis Scythis, unde ea gens deuoluta est, longe truculentior habeatur.  Nec vires animo desunt: nam duobus et viginti gentibus in Ponto Mithridati olim subiectis imperat, possidet opulentissimam Asiam, bellicosam subaegit Thraciam, devicit Macedoniam: quae terrarum imperio quondam potita est, quae Asiam, Armeniam, Iberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Aegiptum, Taurum,Caucasum transgressa: quae in Bactris, Medis, Persis dominata toto oriente possesso: quae Indiae victrix per vestigia liberi Patris atque Herculis vagata est: quam contusam vix tribus ingentibus bellis Romani domuerunt.  Quid commemorem graecorum imperia, et Epirum regiam Aeacidarum, aliasque validas ac populosas provincias a Thurca subactas?  nuper potentissimum Soldanum regem Syriae, ac diu sibi parem pluribus memorandis proeliis superavit, attrivitque regno eius per vim occupato.  Quo quidem in bello cum maxima huius Thurcae cupido totum orbem possidendi, tum execrabile in Christianos odium apparuit.  Quippe quum esset initurus dubiam martis aleam, admonenti sacerdoti, qui eorum lingua Deruise appellatur, ut voueret Machometo templum, prout sui maiores semper in huiusmodi discriminibus factitaverint: respondit, si penes se victoria remaneret, non unum tantum, sed quod duo magnificentissima templa constructurus esset, alterum in Hungaria, alterum Romae.  Nunc postquam arrisit fortuna, sedatisque rebus ad orientem, nihil aliud restat, quam ut impiis votis satisfaciat, ac in residuum Christianorum capiat expeditionem.  quam rem non dilaturum esse timendum est: innumeras enim copias undique cogit.  Nos interim consilia differimus.  Atqui vereor ne turbine quodam aduolantibus hostibus (falsus utinam sim vates) pars per salus dilapsi, pars petamus ulteriores regiones sine ullo duce, aut consensu suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis exequentes.  Quod iam bis aetate nostra novimus evenisse.  Huius enimuero Thurcarum imperatoris avus Italicarum opum avidissimus ex Appollonia, quae modo urbs Valona dicitur, paruam suae gentis manum in Italiam transmiserat: in cuius fronte Hydrunto capto, tota Italia trepidabat: Cardinales Romae fugam meditabantur.  Collecto tamen ab omnibus Italiae partibus exercitu, non solum expugnari non poterant, sed ne prohiberi quidem quin populabundi excurrentes in ipsa fere tentoria hostium penetrarent.  Implorato tandem Hungarorum auxilio, ac Thurcae per idem tempus interitu nunciato, relinquentes vastatam provinciam, incolumes domum ex pacto redierunt.  Non multo post quadraginta millibus Thurcarum per tributariam Daciam in Poloniam irruentibus, positisque non longe a Cracovia castris, ita territi sunt Poloni, ut ne principes quidem quid consilii caperent habuerint.  Quum tamen consedissent hostes inter duo flumina, tanta repente imbrium nivisque copia cecidit, tanta vis frigoris superuenit, ut ille formidatus exercitus partim fame, partim frigore, non virtute nostra, poene totus consumptus sit.  Expectabitis igitur donec tantus hostis domi vos opprimat?  donec machinis quatiat muros vestris agris exercitum eius alentibus?  Nunquam Roma nataverat maiori discrimine ante gallicam obsidionem,  Hanibalemque ad tertium ab vrbe lapidem progressum.  Numquam sic trepidatum est Carthagine, quemadmodum Marco Attilio Regulo, Scipionibusque sub ipsis vrbis oculis catsra metantibus.  Praeterea nulla spes habenda est in mora propter gravitatem exercitus, siquidem in Thurcarum castris arctum genus disciplinae seruantibus non institores, non lixas, nullum scortum, ac more Carthaginensium ne vinum quidem videbis, paucos quoque Calones, ac rara impedimenta: sola cura in expeditis equis, et fulgentibus armis: unde non opus est mutaturis locum vasa conclamari.  Itaque prius aduolant, quam audiantur, celerius opprimunt, quam sentiantur.  Inter caetera illud quoque memorandum est apud Thurcas, quod per tot annos semper in magna bellorum mole nemo rebellaverit, nullus proditor repertus sit: Quin omnes in fidem eorum ac nomen transeunt.  Ibi praecipuus virtuti locus, ac certa redduntur proemia.  Vidi quosdam apud Christianos nullius conditionis, apud Thurcas ad summos honores prouectos.  Proinde considerate si diu regnaturos timendum sit, siquidem ex captivis prudentia, ac fortitudine insignibus Scythicam adhaec impietatem amplectentibus fiunt illi magni duces, quos Bassas vocant: unde quum Gotti statim post sexagesimum annum in patriam (relicta Italia) remigraverint: Thurcae vero quadringentos fere per annos in Asia atque Europa dominantes, in dies quoque propagantes imperium inflammati sunt ad pessundandum reliquos Christianos, nedum quod parta iam dimittere velint, Quorum neque viribus, neque ingenio, neque animis deficientibus quid aliud futurum speramus, quam si toto Christianorum conatu non resistatur, quibusque proximis correptis per littora Hispanici et Gallici occeani victrices copias circumducturos.  Quare compositis intestinis bellis, oblitteratis diffensionibus, reuocatis vitae preciis, quae pessum ierant, restauratis artibus liberalibus, quae in contrarium ceciderant, in sola conscientia benefactorum, ac Christo propugnatore, contractis undique copiis adoriamur saevissimos Thurcas.  Parata est potens Italia, non deerit bellicosa hispania, non pugnax Gallia, non pari animi magnitudine Britannia, Bohemis ad hoc, et Hungaris, caeterisque validis gentibus non detrectaturis.  Num vos fortissimi Germani eritis in tanto discrimine spectatores?  non commouebimini Reipublicae Christianae ruentibus habenis?  Vos exterarum gentium pari iugum insueti imperium Romanum ab interitu vindicavistis, vos nunc illud et conseruate.  

Saepe vidimus in Italia Germanos pro gloria, pro magnitudine imperii, pro mercede quoque strenue dimicantes, ut cuicumque adhaesistis, penes eum indubitata victoria remanserit: Nunc vobis pro domo, liberis, patria, libertate, ac ipsa demum fide Catholica pugnandum est: unde vos aut victores, aut victos, quod credere nephas est, immortalis gloria comitabitur.  Aestimate quam pulchrum erit, quum dicetur, quum passim omnis vox, omnia ora hominum resonabunt, quum aethernis mandabitur monumentis: Germanos immanissimi Thurcam ante hac invictum repulisse, attrivisse, delevisse: a Germanis Rempublicam Christianam restitutam et conseruatam: Germanorum virtute Christianos in libertatem a miserrima seruitute assertos.  Tunc non vestrae aures, non oculi, nullus denique sensus, ne ipse quidem animus huius laudis dulcedine satiabitur.  Exemplum sane pulcherrimum habetis.  Praeter ennim Polonos et Lituanos infidelibus Valachis, Tartaris, Moschis acerrime resistentes, Pruteni quidem et Liuones gens vestri nominis et vestri sanguinis non solum fidem aduersus Scythas fortissime tutantur: verum etiam Balthei maris littora et mediterranea gloriose occupaverunt, ac hodie possident.  Tibi vero caesar Maximiliane summa huius gloriae delibanda est: tibi Constantinopolitanum et Trapezuntium duo splendidissima stemmata sunt accessura: in tantum magnitudinis impius hostis excrevit, ut tu maximum ac indelebile nomen ex ipso prostrato reportes.  Ergo age foelicibus auspiciis Europam atque Asiam, ac ipsam tertiam orbis partem Aphricam Christiano redde nomini, et Hierusalem sanctissima nostri saluatoris monumenta e faucibus canum eripe: ut tuae tuorumque fortissimorum Germanorum laudes per totum orbem decantentur, magnis vos et indefecturis proemiis apud superos expectantibus.

Dixi.

Comments

Popular posts from this blog

Život Nikole Zrinjskoga Sigetskoga junaka - part 1

Siege of Koszeg / Kiseg / Güns according to Tadija Smičiklas