1518: Oration Tranqvilli Parthenii Andronici Dalmatae Contra Thurcas ad Germanos Habita
Oration Tranqvilli Parthenii Andronici Dalmatae Contra Thurcas ad Germanos Habita by Tranqvilli Parthenii Andronici aka Fran Trankvil Andries Given to the Reichstag of Augsburg in 1518 - >>> Source Quamquam scio multum acerbitatis ad meum dolorem accessurum esse fortissimi Germani, si ingentem immanissimorum Thurcarum potentiam referre voluero, partim quod meum recens atque gravissimum vulnus mihi ipsi refricare necessum est, partim etiam magnitudine imminentis calamitatis, ne dicam excidii reipublicae Christianae, nisi deus optimus maximus tantam ruinam avertat, repellat, exterminet, tamen neque propriis periculis, ac diuturna malorum serie, neque communibus incommodis, in quibus maxima pars diu versati sumus, ac (ut video) longe diutius versabimur, deterrebor: quin ea, quae ad omnium utilitatem spectare videbuntur, forti ac intrepido animo exprimam, quotidianis nostrae miserrimae conditionis fluctuationibus, earumque causis subinde assignatis. Quae...